monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 88, 1
Ruba magis calida est quam frigida, et gravis in stomacho hominis est, sed tamen facile digeri potest. Et qui crudum comedere vult, exteriorem corticem totam auferat, quod spissa sit, quia viriditas illius hominem laedit, et cortice ablata, id quod interius est comedat. Sed cocta melior est quam cruda, et malos humores non parat.